PINNATAE Literae

PINNATAE Literae
PINNATAE Literae
dicebantur olim infaustae rei nuntiae, sicut Laureatae felicia omnia referebant. Ut res laetas enim et bene gestas nuntiaturi, non solum cum tabellis laureatis, sed etiam summis hastis laurô vestitis veniebant: sic e contrario, qui res turbidas et improsperas, aut novos motus, in provinciis excitatos aut bellum nuntiabant, rei tristis indicium, pinnis in summo hastarum lancearum que fixis, praeferebant. Iuvenal. Sat. 4. v. 149.
—— Tamquam e diversis partibus erbis,
Anxia praecipiti venisset epistola pinnâ.
Ad quae verba vetus Scholiastes, Antea, inquit, si quid nuntiabant Consules in Urbem, per epistolas nuntiabant: si victoriae nuntiabantur, laurus in epistola figebatur: si autem aliquid adversi, pinna figebatur. Idem tradit Servius, l. 9. Aen. v. 473. ad illud,
—— Pinnata per urbem
Nuntia fama ruit:
Quidam velunt ideo hîc famam pinnatam a Poeta inductam, quaetumultum et res adversas nuntiet, ut illud tangere videretur, quod, qui bellum nuntiaret, pinnatas literas diceretur adferre. Ubi non audiendus Vir doctus, qui literas illas ideo pinnatas dictas fuisse vult, quod tantâ celeritate deferrentur, ut Pinnas habere et volare crederentur: cum sic dicerentur, quod ferrentur a militibus, qui pinnas in summo hastarum fixas gerebant, in rei male gestae aut belli imminentis, signum, hincipsi πτεροφόροι, pinnigeri dicti: Istiusmodi pinnarum quoque meminit Statius, l. 5. Sylv. 1. v. 88.
—— Quae laurus ab Arcto,
Quid vagus Euphrates, quid ripa binominis Istri,
Quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis
Cesserit, et refluô circumsona gurgite Thule.
Omnia nam laetas pila attollentia frondes,
Nullaque fumos â signatur lancea pinnâ.
Significans, ex omnibus locis felices nuntios Domitiano advenisse, nullum tristem. Quare autem laureatas hastas gererent aut laureatas adferrent, qui victorias et res secundas nuntiabant, in promptu causa est: cur vero pinnis signatas lanceas praeferrent, cum adversa haberent nuntianda, nihil aliud forte in causa fuit, quam magnae cuiusdam et praecipitis celeritatis argumentum; quod longe maiori festinatione scil. opus esset, in perferendis tristium casuum eventibus, quam in successibus prosperis nuntiandis. Nam in his nuntiorum tarditas nihil poterat adferre periculi, in illis mora non erat libera, sed duplicata fere celeritas requirebatur, ut quamprimum impendenti malo posset occurri. Hinc itaque nuntiis et literis publicis destinati olim milites, si quod novi accidisset, quod minus esset prosperum, et statim ad cognitionem Principis deferri oportert, in signum festinationis et praecipitandi cursus, pinnas in summis hastis figebant: quô signô admoniti, qui cursui publico praepositi erant, intelligerent, non esse cessandum, sed rebus coeteris omissis hos quamprimum absolvendos et quasi velocitate pinnatâ dimittendos, qui eiusmodi signum gerebant. Nigrae vero fuisse pinnae illae videntur, ad reitristis indicium, unde fumosam pinnam vocat Statius, nisi quis famosâ legere malit, etc. Salmas. ad Lamprid. in Alex. Severo, c. 58. Vide etiam infra, in Pterophori.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”